Los złych po śmierci według Tertuliana
Hoc in articulo Tertulliani de animis aetemi supplicii damnatis sententia exponitur, praesertim cum multa exstent fragmenta, ąuibus auctor et de rebus novissimis tractaverit et de hominis post mortem fortuna disseruerit. Saepe quidem depingit communem omnium animarum commorationis locum, quod infem...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Article |
Language: | English |
Published: |
The John Paul II Catholic University of Lublin
1990-04-01
|
Series: | Vox Patrum |
Subjects: | |
Online Access: | https://czasopisma.kul.pl/index.php/vp/article/view/9268 |
Summary: | Hoc in articulo Tertulliani de animis aetemi supplicii damnatis sententia exponitur, praesertim cum multa exstent fragmenta, ąuibus auctor et de rebus novissimis tractaverit et de hominis post mortem fortuna disseruerit. Saepe quidem depingit communem omnium animarum commorationis locum, quod infemum nominatur: ibi animae malorum in altera eius parte, id est loco supplicii, post mortem suam tenentur. Item in hac ipsa poena explicanda variis vocabulis utitur, plerumque tamen eos, qui hanc poenam sustineant, aeterno igne comburi commemorat. Eandem poenam animae impiae post mortem suam, id est post resurrectionem spiritualem, velut poenam temporalem, et post ultimum iudicium, id est post resurrectionem corporalem, velut poenam aeternam patientur. In sua opinione enucleanda Tertullianus multa ex Sacra Scriptura haurire videtur, quam tamen perperam interpretatur. Ita illa opinio ab antiquis scriptoribus parvi habebatur, posteris autem exemplum modo doctrinarum ad eschatologiam spectant ium praebebat.
|
---|---|
ISSN: | 0860-9411 2719-3586 |